Hľadaný výraz: Mt 28,16-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus, 17 et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. 18 Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. 19 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, 20 docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ”.

1

mail   print   facebook   twitter